Sir 11

Sequitur: etc. Quasi: Ne juxta speciem corporis aestimes qualitatem mentis: unde, I Reg. 16.. Homo enim videt ea quae patent. Dominus autem intuetur cor. In honoribus mundanis non est superbiendum, quia transit mundus et concupiscentia ejus. . RAB. Divina dispensatione fit, etc., usque ad benedictionem patriarcharum haereditavit. . Qui prius respondet quam audiat, id est, qui doctor esse desiderat antequam discat; vel, aliorum causas judicare, priusquam dignoscat: stultum se esse demonstrat. . etc. Quasi diceret: De superfluis ne sis curiosus, et peccantium pravitati non consentias. Non solum enim qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte. etc. Multi sunt actus haereticorum, qui unitatem fidei, et tramitem veritatis non custodiunt, et laborem unum in libris componendis expendunt. Rhetorica et dialectica arte copiosi: nec immunes sunt a dilecto, quia meditatio eorum est in dolo. Unde Ecclesiasticus: Omnes autem libri divinae Scripturae quia consentiunt unus liber sunt: unde, Psal. 36., etc. terrenis lucris, vel quibuslibet negotiis, quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Suscepta cura regiminis impar invenitur quisque ad singula, dum dividitur ad multa: nec sua damna considerat, dum aliena pertractat. Christiana opera designat, in quibus pauperes spiritu abundant omnibus bonis, et egent qui laborant in acquirendis divitiis: unde, etc. . etc. RAB. Thesaurizat, et ignorat, etc., usque ad sed aliis relinquunt qui veritatem et falsitatem dignoscunt. . etc. ID. Stultum est laudare, etc., usque ad qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. . etc. RAB. Similitudinem sagaciorum animalium, etc., usque ad in caveam erroris et laqueum deceptionis praecipitent. . .
Copyright information for VulgGlossa